\q1 \v=8 \v~=Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.\f + \fr 98.8 \fk Propitius fuisti eis. \ft AUG. Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, \fk in omnes adinventiones. \fk Ulciscens. \ft Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meæ II Cor. 12. \fk Adinventiones. \ft Alias affectiones. AUG. Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde pœna eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi pœna non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem.\f* \¬v \¬q1