\q1 \v=15 \v~=qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion:\f + \fr 9.15 \fk Qui exaltas me de portis mortis, etc. \ft AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit \fk in deliciis, mortua est I Tim. 5.. \ft Portis filiæ \fk Sion. \ft Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. \fk Sion. \ft Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit.\f* \¬v \¬q1