\q1 \v=7 \v~=Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;\f + \fr 9.7 \ft Frameæ. CASS. Virtus diaboli in fine sæculi destruetur. \fk Civitates. \ft Populi ejus. \fk Cum sonitu, \ft id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperæ gravi \fk fine\ft clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. \fk Finem, AUG. \ft est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameæ, sed tunc penitus deficient. \fk Eorum. \ft CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt dæmones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. \fk Cum sonitu. \ft AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. \fk Thronum suum. \ft CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit.\f* \¬v \¬q1