\v=15 \v~=et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:\f + \fr 1.15 \fk Et pedes. \ft Id est ultimi fideles, qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut aurichalcum, quod sæpe incenditur, et meliorem accipit colorem. \fk In camino ardenti. \ft In alia translatione habetur: aurichalco Libani, per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura. \fk Et vox illius tanquam vox aquarum multarum. \ft Id est, prædicatio ejus obtinet vim aquæ, quia mundat. Vel, quia hanc vocem receperunt jam multi populi (qui comparantur aquæ propter fluxum) tanto magis vos constare debetis. Vel vox datrix multarum aquarum, id est gratiarum, unde mox sequitur:\f* \¬v