\v=12 \v~=Et quartus angelus tuba cecinit: et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter.\f + \fr 8.12 \fk Et quartus angelus. \ft Quartus dicitur ordine narrationis, et ordine rei. Cum enim diabolus quosdam de Judæis et gentilibus excæcasset, tandem ipsos filios Ecclesiæ expugnare egressus est, et quosdam rapuit, tam majores quam minores. Has quatuor damnationes ut præteritas narravit, ut pote quæ quotidie videntur in ecclesiis. Tres vero futuras prænuntiari facit, ut doceat in novissimis temporibus, etiam graviores præteritis imminere, quod etiam ad consolationem præsentium potest redigi.\f* \¬v