\v=2 \v~=Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.\f + \fr 12.2 \fk Nolite conformari. \ft Generalis prohibitio. \fk Sed reformamini. \ft Regularis jussio. Ibi continentia, hic justitia. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et diligendo novitate induimur. \fk Reformamini. \ft Quia in Adam partim amissa est imago Dei, ut incipiat ab illo reformari a quo formata est. Non enim reformare seipsam potest sicut potuit deformare.\f* \¬v