\v=5 \v~=ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.\f + \fr 12.5 \fk Singuli autem alter alterius membra, habentes, \ft etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quæ autem sunt illæ gratiæ ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: \fk Sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium, \ft etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico \fk secundum rationem fidei, \ft quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant.\f* \¬v