\v=12 \v~=Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.\f + \fr 13.12 \fk Nox præcessit. \ft Item quare surgere debent ostenditur: quia \fk nox\ft infidelitatis et ignorantiæ \fk præcessit, \ft id est fuit; sed modo non est cujus memoria monet, ut caveatis. \fk Dies autem, \ft id est æterna beatitudo, \fk appropinquavit, \ft dum peccata remissa, dum estis justi per gratiam. \fk Nox\ft vetus homo, qui in baptismo præteriit; \fk Dies, \ft sol justitiæ Christus, cujus luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. \fk Opera tenebrarum. \ft Opera mala, quæ ex tenebris ignorantiæ venerunt, vel tenebras amant, et ad tenebras ducunt\f* \¬v