\v=3 \v~=nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:\f + \fr 13.3 \fk Principes. \ft Dicit illos esse principes Apostolus, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno cæteri sint. \fk Non sunt timore boni, \ft etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Sin malus, non nocet bono, sed purgat eum. Malus ergo subditus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant. \fk Habebis laudem ex illa. \ft Si justa est, ipsa laudante; si iniqua, ipsa tibi laudis occasionem præbente.\f* \¬v