\v=17 \v~=Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:\f + \fr 14.17 \fk Non est enim regnum Dei esca et potus. \ft Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personæ suæ et pro valetudinis suæ necessitate quis capiat, sed quam facile et læto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. \fk Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim, \ft etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia hæc tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quæ in istis Romanis non erant\f* \¬v