\v=2 \v~=Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.\f + \fr 14.2 \fk Infirmus. \ft Ille est infirmus qui cibos discernit, putans alios mundos, alios immundos, eo quod Judæi prohibiti sunt edere, hunc autem suo judicio relinquendum dicit, ne cum scrupulo edat. Vel, licet sit perfecta fides, quæ omnia licere credit, tamen infirmus et pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur, edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciosæ epulæ provocant corpus ad libidinem.\f* \¬v