\v=20 \v~=Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:\f + \fr 15.20 \fk Non ubi nominatus, \ft etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat prævenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetæ probat.\f* \¬v