\p \c#=16 \v=1 \v~=Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris:\f + \fr 16.1 \fk Commendo autem vobis. \ft Amodo multos justos Apostolus proponit, quibus credere debeant Romam, quasi dicat: Ita facite ut dixi, hos autem imitamini. \fk Phœben. \ft Scilicet Phœbe ditissima et nobilissima mulier fuit, quæ Ecclesiam in loco qui dicitur Cenchris, sua substantia sustentabat. Ea vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsan hanc misit Epistolam.\f* \¬v