\v=19 \v~=Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.\f + \fr 16.19 \fk Vestra enim. \ft Ideo moneo vos vitare illos, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur: quia estis in capite mundi, et sic exemplo vestro jam possent alii corrumpi. Vel, rogo vos vitare illos, quia leviter obedistis, quod bonum est, et inde gaudeo; sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo, et sine aliqua parte mali.\f* \¬v