\c=1 \p \c#=1 \v=1 \v~=Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,\f + \fr 1.1 \fk Argumentum\ft Romani sunt partis Italiæ. Hi præventi sunt a falsis apostolis, et sub nomine Domini nostri Jesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram evangelicam fidem, scribens eis a Corintho. \fk Paulus. \ft BED. Super Actus apostolicos Paulum anno secundo passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse dicit, etc., usque ad juxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus. AUG. lib. de Spiritu et litt., c. 7. Non ob aliud hoc nomen elegit, etc., usque ad Saulus \fk inquietudo\ft et \fk tentatio\ft interpretatur. AMB. Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut et Cephas et filii tonitrui. HIER. Com. in Ep. ad Philem. Paulus a primo spolio quod Ecclesiæ contulit, scilicet a Sergio Paulo proconsule quem apud Cyprum convertit, hoc sibi nomen assumpsit. \fk Servus. \ft Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis: \fk Qui enim se humiliat, exaltabitur\ft Luc.XIV. AUG. Utrumque ponendo, unam Dei hominis personam esse testatur. Alterum pro Judæis, alterum pro gentibus ponit. Christus enim, hoc nomen Judæis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident, et audiunt in lege promissum, quibus etsi alium prædicares, non crederent. Gentibus vero quia in aliquo non legerant, præmittit Salvatorem, id est Jesum. Christus, quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti, sicut propheta et sacerdos, Judæis tamen cognitum recte præponitur: etsi pluribus indita hæc nomina, tamen sola figura; hic enim solus verus Rex et Sacerdos. \fk Vocatus. \ft Non a se, sed a Deo; vel vocatus, ab hominibus dictus privilegio nominis. \fk Apostolus. \ft Ecce de humili altus. \fk Segregatus. \ft A doctrina scribarum et Pharisæorum: hoc contra Judæos; vel, ab aliis apostolis, corpore et non mente unde: \fk Segregate \fk mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos\ft Act. 13.. \fk Evangelium. \ft HAYM. Bona annuntiatio est, etc. \fk Dei. \ft Non ab homine inventum.\f* \¬v