\v=19 \v~=quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.\f + \fr 1.19 \fk Notum est Dei. \ft GREG., lib. X Moral., c. 4. Notum est quod ex hujus mundi dispositione et naturali ordine assequi possumus. Ignotum vero Dei, quod omnem latet creaturam: ut ratio substantiæ ejus vel naturæ, et mysterium humanæ liberationis. \fk Manifestum est in illis. \ft AUG. Quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit, sed et Deus quotidie adjuvit, ne sola natura sufficere videretur.\f* \¬v