\v=23 \v~=Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.\f + \fr 1.23 \fk Et mutaverunt. \ft AUG., epist. CXIX, c. 6, ad Januarium. Hic damnat simulacra impiorum. Alii terram, alii solem et hujusmodi venerabantur. \fk In similitudinem imaginis. \ft Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum. \fk Hominis et volucrum, \ft etc. Mos fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Jovis, et aliorum, maxime ab adventu Ænææ in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab Augusto victa est et Romæ subjugata. AMBR. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, etc., usque ad et volucres quia coracina sacra habent pagani. AUG., lib. VII de Civit. Dei, c. 33. Per hanc (Christi) religionem unam et veram, potuit aperiri deos gentium esse immundissimos dæmones sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum, deos se putari cupientes.\f* \¬v