\v=4 \v~=qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:\f + \fr 1.4 \fk Qui prædestinatus est. \ft AUG., Tract. 105 in Joan. Prædestinata est ista humanæ naturæ tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas, quousque se deponeret, humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. AUG., lib. I de Prædest. sanct., c. 15. Est etiam præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, etc., usque ad ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. \fk Mortuorum Jesu Christi. \ft Christi pro ejus vel suorum, proprium nomen pro pronomine posuit more Hebraico, quæ locutio in Scripturis præcipue veteribus est usitatissima, ut: \fk Fecit Moyses sicut præcepit Dominus Moysi. \ft CHRYS. Hoc est, non nos hoc virtute nostra præstitimus, quod apostoli simus, neque enim nostris multis sudoribus ac laboribus hanc dignitatem sortiti sumus, sed gratiam invenimus.\f* \¬v