\v=11 \v~=non enim est acceptio personarum apud Deum.\f + \fr 2.11 \fk Non est enim, \ft etc. Coæquat Judæum et gentilem in pœna et gloria: quia Deus judicat non secundum personas, sed secundum merita: quia utrosque secundum modum peccati damnat. AMBR. Prærogativam generis non sequitur Deus ut suscipiat, causa patrum, diffidentem, vel abjiciat a se, propter indignitatem parentum, credentem, sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat.\f* \¬v