\v=13 \v~=Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.\f + \fr 2.13 \fk Non enim auditores. \ft Nonne sola lex sulvat? Non, quia non facit justos, et hoc est: Non enim pro auditu, sed factores quicunque, quod quidem est per gratiam. \fk Sed factores, \ft id est, qui credunt in Christum, quem lex promisit, quicunque sint, quod non est nisi per gratiam. AUG., lib. de Spir. et lit., c. 26. \fk Factores legis justificabuntur, \ft id est, justi deputabuntur, vel justi fient non qui ante erant factores justificabuntur, quia etiam gentes.\f* \¬v