\v=14 \v~=Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:\f + \fr 2.14 \fk Cum enim, \ft etc. Supra dixerat gentilem damnari, si male operaretur; salvari, si bene: sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum quidve malum, videtur sibi neutrum debere imputari. Contra Apostolus: Etsi non habeat scriptam legem, habet tamen naturalem: qua intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum, vitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia. Non enim usque adeo in humana anima imago terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei, cum homo crearetur, impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam, naturaliter fiunt ea quæ legis sunt. Non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura: qua gratia in interiori homine renovato lex justitiæ rescribitur, quam deleverat culpa.\f* \¬v