\v=12 \v~=Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.\f + \fr 3.12 \fk Omnes declinaverunt, \ft etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias: \fk Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere. \ft Et subjecit: \fk Omnis autem populus non permisit illos\ft Jer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos. \fk Non est usque ad unum. \ft Christus enim tantum facit bonum in se et in suis.\f* \¬v