\v=3 \v~=Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.\f + \fr 3.3 \fk Nunquid incredulitas. \ft AMBR. Non, inquit, quia aliqui credere noluerunt, præjudicabitur cæteris Judæis, ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus, quippe cum sic facta sit promissio ut credentibus proficeret. \fk Fidem. \ft ORIG. Eam intelligimus quam habet Deus cum his quibus credit eloquia sua, vel eam qua quidam credunt Deo.\f* \¬v