\v=9 \v~=Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,\f + \fr 3.9 \fk Quid ergo. \ft Quasi: Plus fecit Judæo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. \fk Quid igitur? præcellimus eos? \ft Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non præcellimus nos Judæi gentiles in hoc statu gratiæ, quamvis præcellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. \fk Nequaquam. \ft Quia non est personarum acceptio apud Deum, \fk sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi\ft Act. 10..\f* \¬v