\v=14 \v~=Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.\f + \fr 4.14 \fk Si enim, \ft etc. Quasi dicat: Vere Abraham non est hæres mundi per legem: quia filii ejus per legem, non sunt ii qui filii dicuntur hæredes, scilicet quod ipse habet possidentes. Nam si hoc esset, hæc inconvenientia inde sequerentur: Quod fides esset frustrata, qua constat justum fuisse Abraham, quod promissio esset abolita, id est inexpleta, ut nulli sint hæredes: lex enim nullos facit hæredes, nam potius iram operatur, ita prævaricationem; nam ex ea est prævaricatio, quia sine ea non est. Ideo quia si ex lege ista sequerentur: tunc ex fide sunt hæredes, et sic est firma promissio.\f* \¬v