\v=18 \v~=Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ.\f + \fr 5.18 \fk Per unius justitiam, \ft etc. Non quod omnes geniti ab Adam regenerentur per Christum, sed sicut nullius carnalis generatio est nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Christum. Si qui essent præter Adam generati, et si qui præter Christum regenerati, non diceret \fk omnes\ft et \fk omnes. \ft Sicut autem nullus homo præter illam generationem, sic nullus justus præter istam. Eosdem post dicit \fk multos. \f* \¬v