\v=19 \v~=Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.\f + \fr 5.19 \fk Sicut enim, \ft etc. Determinat delictum unius et justitiam unius, ut sicut ille merito peccati perdidit, ita iste merito justitiæ nos liberasse videatur. \fk Ita et per unius, \ft etc. Hominis ait, non, Dei vel Verbi fidem, ne putes antiquos justos in solo Verbo Dei, id est solius Verbi fide sine fide incarnationis liberari.\f* \¬v