\v=7 \v~=vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.\f + \fr 5.7 \fk Vix. \ft Dicit, \fk pro justo. \ft Forsitan pro bono: ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius. \fk Pro justo, \ft etc. Justus pro exercitio, qui et bonus; sed est et bonus qui non justus, id est qui natus est in simplicitate: innocens qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati; et licet justus melior, causa tamen innocentiæ miserabilior quam justitiæ, quia non est hujusmodi justitia sine severitate.\f* \¬v