\v=10 \v~=Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.\f + \fr 6.10 \fk Quod enim mortuus est peccato. \ft AUG. Sacramentum baptismatis Apostolus commendat, ut quomodo ille semel moriendo similitudine peccati mortuus prædicatur, ita quicunque fuerit in illo baptizatus, eidem rei, cujus illa fuit similitudo, moriatur, id est, peccato; et vivat a lavacro renascendo, sicut ille a sepulcro resurgendo.\f* \¬v