\v=12 \v~=Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.\f + \fr 6.12 \fk Non ergo. \ft Quia supra dixit nos mortuos esse peccatis, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato: determinat a quibus maxime est cavendum, quasi concludat quod supra quærebatur: Permanebimus in peccato. \fk Obediatis concupiscentiis. \ft Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati; aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu, qui dicitur propassio, et in secundo qui dicitur delectatio, et in tertio qui dicitur consensus. Hic non prohibet concupiscentiam, quæ est in primo motu, quia non est in potestate nostra quando surgat: sed Dei gratia compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat, quod prohibet.\f* \¬v