\v=21 \v~=Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.\f + \fr 6.21 \fk Quem ergo fructum. \ft Hæc rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiæ. \fk Erubescitis. \ft Est enim quædam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. \fk Finis illorum, \ft etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita æterna, quæ est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia.\f* \¬v