\v=13 \v~=Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.\f + \fr 7.13 \fk Ut appareat peccatum. \ft Non dico, ut sit, quia etiam erat, quando non apparebat, ut supra. Concupiscentiam nesciebam. Non dixit, Non habebam. \fk Per bonum. \ft Legem. Non utique efficientem peccatum, sed potius demonstrantem et prohibentem illud. \fk Ut fiat supra modum. \ft Quia per legem non defecit, sed magis solitis cupiditatibus crevit.\f* \¬v