\v=10 \v~=Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.\f + \fr 8.10 \fk Corpus quidem. \ft Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animæ, cum inquit: \fk Anima quæ peccavit, \ft etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quæ fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quæ est ex Spiritu sancto. \fk Mortuum, \ft ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. \fk Propter peccatum\ft vitandum, reservatur hæc infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.\f* \¬v