\v=13 \v~=sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.\f + \fr 9.13 \fk Major serviet minori. \ft Hoc ad litteram: quia Idumæi qui de Esau (qui et Edom dicitur), subditi fuerunt filiis Isræl; sed magis in hac prophetia intenditur, quod populus Judæorum major, id est in cultu unius Dei prior, minori, id est posteriori Christiano esset serviturus. \fk Jacob dilexi, \ft etc. In Jacob nihil invenit amandum, nisi misericordiæ suæ donum. In Esau nihil odit, nisi originale peccatum. Sed quo modo hoc recte, cum nihil egissent? Quia res est stupenda, sibi objicit: \fk Quid ergo dicemus? \ft Ex misericordia, est velle et currere; quod apparet in aliis ex eadem massa cui debita est perditio.\f* \¬v