\v=14 \v~=Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.\f + \fr 9.14 \fk Quid ergo. \ft Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobavit, dicetur iniquus Deus? Non quia hunc per misericordiam elegit, illum per justitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas; hunc per misericordiam, quia ita dicit Moyses; hunc per justitiam, quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem Pharaoni. \fk Absit. \ft Constat quod nullus liberatur, nisi gratuita misericordia; nullus damnatur, nisi æquissima justitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberet; scrutetur qui potest tam profundum judicium, verumtamen caveat præcipitium.\f* \¬v