\v=16 \v~=Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.\f + \fr 9.16 \fk Igitur non volentis, \ft etc. Tanquam diceret: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur, econtra: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, cur etiam a contrario non recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis? Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam, et præparat ad juvandam, et adjuvat præparatam: volentem prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. AUG. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominum voluntates, etc., usque ad sicut ex misericordia sua gratiam præstat.\f* \¬v