\v=22 \v~=Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,\f + \fr 9.22 \fk Sustinuit. \ft Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.\f* \¬v