\v=3 \v~=Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit.\f + \fr 3.3 \fk Non te. \ft Quia fides gentium Ecclesiæ non ante apparuit, quam Christus mysterium incarnationis suæ implevit, quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem cœnans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis, Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit.\f* \¬v