\p \c#=22 \v=1 \v~=Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.\f + \fr 22.1 \fk Quod cum. \ft RAB. Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Isrælitica plebe in Judæa primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judæis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: \fk Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos\ft Matth. 11..\f* \¬v