\p \c#=7 \v=1 \v~=Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.\f + \fr 7.1 \fk Gabaa. \ft RAB. Collis animæ humilium, unde: \fk Suscipiant montes pacem populo, \ft etc., id est montes majores animæ colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas, ubi Eleazar sacerdos constituitur. \fk Eleazarum. \ft ID. Dei adjutorium. Bene autem qui hoc nomine vocatur, ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni, Deo attribuunt, non sibi. Unde: \fk Sufficientia nostra ex Deo est, qui idoneos fecit nos ministros Novi Testamenti\ft II Cor. 3..\f* \¬v