\v=26 \v~=In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia.\f + \fr 1.26 \fk In thesauris. \ft In legis meditatione utrumque declaratur, quomodo scilicet vitanda sunt mala, et quomodo discenda spiritualis sapientia, et exercenda bona opera, in quibus est religio vera. \fk Sapientiæ intellectus. \ft Quæ prohibet peccata, et carnalia desideria; unde: \fk Non amat pestilens eum qui se corrigit, nec ad sapientes graditur\ft Prov. 15..\f* \¬v