\v=18 \v~=Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius.\f + \fr 2.18 \fk Qui timent Dominum, non erunt incredibiles, \ft etc. Alternando de amore et dilectione Dei agit, \fk quia timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi\ft Psal. 18., \fk et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum\ft I Joan. 4.. Qui vero timet Deum, et diligit, et credit Scripturis, servat operando præcepta Dei, et semper meditando quærit quæ beneplacita sunt illi, replebitur ergo sapientia et charitate Dei. \fk Finis enim præcepti charitas, et qui diligit proximum, legem implevit. \f* \¬v