\v=20 \v~=Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.\f + \fr 2.20 \fk Qui timent Dominum præparabunt, \ft etc. Felix anima, quæ quotidie mundat cor suum ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullo eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se habet. Et quia ad hoc necessaria est mandatorum custodia, et boni operis patientia, qua pervenitur ad agnitionem veritatis, sequitur: \fk Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, \ft etc. Justus in primis accusator est sui. Sicut enim humilitati præmium, sic superbiæ restat supplicium; unde Joannes: \fk Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus\ft II Joan. 1.. Qui vere sapiens est, verus justitiæ cultor est, quia sapientia dictat justitiæ normam.\f* \¬v