\v=15 \v~=\it Sponsa\it* Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.\f + \fr 2.15 \fk Capite nobis. \ft Quoniam non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam prædicationem facere, nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte dicitur \fk capite\ft non vobis, sed nobis; in hoc mihi enim servitis, in hoc vos remunerabo. Vulpes in foveis abduntur, et cum apparuerint, nunquam directis itineribus currunt, sic hæretici. \fk Nam vinea nostra. \ft Pulchre, cum supra \fk vineas\ft plurali numero, hic singulariter \fk vinea, \ft quia multæ vineæ per fidem et charitatem unam: et ideo sunt expellendi, qui eam volunt per hæreses scindere.\f* \¬v