\v=2 \v~=\it Sponsus\it* Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.\f + \fr 2.2 \fk Sicut lilium. \ft Laudato se, laudat sponsam, ita: \fk Sicut lilium\ft non potest \fk spinis\ft comparari, inter quas sæpe exoritur: eodem modo proxima mea super omnes \fk filias lilium\ft est. \fk Sicut lilium. \ft Tu requiem quæris et laudes \fk lectuli: \ft sed scito quia candidior tribulationum aculeis efficieris, et major est fructus prædicationis quam quietis. \fk Sic amica mea. \ft GREG. In Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt: bonus non fuit, qui malos tolerare non potuit. Adversarum hæresum dogmatibus ejus integritas tanquam spinis pungitur, ut contra hostes suos vigilans exerceatur, donec eminens, tanquam lilium, in capite sponsi sui, candore ipso decoretur.\f* \¬v