\v=6 \v~=Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.\f + \fr 2.6 \fk Læva ejus. \ft Noli aliunde capiti requiem quærere; si enim lævam ejus habueris, omnia tibi, quæ mea sunt tribuentur. \fk Læva ejus sub capite meo. \ft Cum corda fidelium in hac vita, per sacramentorum participationem, per pignus Spiritus, per Scripturarum solatia confortantur: quæ et ad subsidium peregrinationis dat Deus: \fk dextera amplexabitur, \ft cum post hanc vitam cœlestia præmia accipiemus. \fk Læva\ft id est, præsens vita, et temporalia Dei dona, dum per spem mentem roborat, est \fk sub capite\ft ad consolationem data: et \fk dextera, \ft id est æterna vita \fk amplexabitur, \ft sicut protegens, quando per remunerationem nos glorificabit. Quasi: Temporalia Dei beneficia quo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queam adjuvant in hoc loco peregrinationis, et æternorum promissio amplius delectat.\f* \¬v