\v=9 \v~=Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.\f + \fr 2.9 \fk Similis. \ft Quia acute videt, et in altis montium habitat, velociter saltat. Unde et rarius a nobis videtur: semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris. \fk Similis. \ft Et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo, pro me natus est de gentili et patriarcharum semine. In assumptione carnis et humanitate comparatur \fk capreæ; \ft in varietate virtutum et miraculorum \fk hinnulo. \ft Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit, et superata pernicie veneni pabulo delectatur. Quoniam istis versiculis speculativæ vitæ sublimitas est expressa, restat activæ vitæ, quæ omni Ecclesiæ communis est, perfectionem ostendere. Unde sequitur. \fk En ipse stat, \ft etc. \fk Post parietem. \ft Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus, ut si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus: ad quod intuendum perpauci perfectiores, cum labore, fide purificati nunc pertingunt: sed in hoc pariete misericordia Dei fenestras et cancellos unde nos prospicere fecit, quia mentibus, quanquam oppressit, gratiam suæ cognitionis aperuit, et crebra nos suæ inspirationis luce respicit. Per cujus inspirationis prospectum, quia hoc maxime Deus agit, ut nos a temporalibus ad promerenda cœlestia provocet, recte subjungitur: \fk En dilectus meus loquitur mihi, \ft qui supra monuit filias Jerusalem ad custodiam meæ quietis: me ad colendas vineas mittit ostendens opportunitatem. \fk Post parietem. \ft Moraliter si feceris ædificationem tuam, Deus veniet \fk post parietem\ft tuum, \fk prospiciens per fenestras, \ft id est, per quinque sensus sollicite contuetur; ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit: unde Jeremias: \fk Ecce mors ascendit per fenestras nostras\ft Jer. 9.; \fk per retia. \ft Omnia retibus diaboli plena sunt, quibus capereris, nisi quia sponsus subjecit se retibus mundi qui eminenter, et conscindens viam faceret, ut dicas: \fk Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium\ft Psal. 123.. \fk Per fenestras. \ft Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Christus exemplo et admonitione apostolorum nos illuminavit. Sicut per \fk cancellos, \ft id est, per parva foramina parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas.\f* \¬v