\v=11 \v~=Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.]\f + \fr 3.11 \fk Egredimini et videte, \ft etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus prædicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiæ, quæ de Judæorum primitiis instituta, prælatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus prædicata fuit, vicem mater reddat. \fk In diademate. \ft Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriæ nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. \fk In diademate, \ft id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judæa sua. \fk Qui coronavit eum. \ft Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliæ mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. \fk Desponsationis illius. \ft Si \fk illius\ft referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quæ præcipua lætitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.\f* \¬v \¬p \¬c