\v=3 \v~=Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.\f + \fr 4.3 \fk Sicut vitta. \ft Prædicatores \fk vitta\ft dicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. \fk Coccinea. \ft Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium prædicare non cessat: vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit. \fk Labia tua. \ft Dentes qui terunt: labia quæ trita aperiunt. \fk Eloquium tuum dulce. \ft Dum, quæ dicunt faciunt suas prædicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. \fk Sicut fragmen mali punici, ita genæ. \ft In colore exterius \fk puniceo, \ft voluntas martyrii: in albis granis quæ cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In \fk genis\ft verecundia, in malo \fk punico\ft passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicæ passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiæ salutaris crux habeat, pandit. \fk Absque eo. \ft Licet sint magna, quæ exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quæ divini oculi soli vident. \fk Latet. \ft Confessionem vivificæ crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiæ videre, vel etiam miracula quæ ipsi Ecclesiæ sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitæ invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat.\f* \¬v