\v=5 \v~=Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.\f + \fr 4.5 \fk Duo ubera. \ft Multis figuris eadem Ecclesiæ mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant. \fk Duo\ft igitur \fk ubera, \ft prædicatores de duobus populis, qui \fk oculi\ft dicuntur quia occulta proficiunt. \fk Dentes, \ft quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiæ trajiciunt: \fk Collum, \ft quia vitalem flatum, æterna gaudia prædicando, ministrant, et cibos doctrinæ. \fk Ubera, \ft quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt \fk hinnuli capreæ, \ft quia acute, quæ sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant. \fk Gemelli, \ft quia eamdem fidem, eadem sacramenta prædicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo. \fk Duo hinnuli\ft Duo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt. \fk Qui pascuntur. \ft Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt.\f* \¬v